monumenta.ch > Ambrosius > 81
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 80 <<<     >>> § 82

§ 81

1 Aduertimus igitur in stadio constituti quantis aut delectationi aut dolori erimus, qui nunc fautores nobis sunt, ne pro nobis incipiant erubescere.
2 sicut enim erit gaudium in caelo super uno peccatore paenitentiam agente.
3 ita erit maestitia super eo qui non exorata uenia cursum uitae huius confecerit.
4 castigemus ergo corpus nostrum ieiuniis, fugiamus indecoras comisationes.
5 caueamus ne nobis dicatur: ululate a uino, ne ueniat Moyses, Leuitas aduocet.
6 quicumque paratus ad dominum armatam dexteram gerat separet se ab iis qui manducando et bibendo grauia contraxere peccata.
7 et hodie Moyses uenit, cum lex recensetur: Moyses uocat, cum lex praecipit.